Psalms 83

1victori pro torculari filiorum Core canticum 2quam dilecta tabernacula tua Domine exercituum 3desiderat et defecit anima mea in atria Domini cor meum et caro mea laudabunt Deum viventem 4siquidem avis invenit domum et passer nidum sibi ubi ponat pullos suos altaria tua Domine exercituum rex meus et Deus meus 5beati qui habitant in domo tua adhuc laudabunt te semper 6beatus homo cuius fortitudo est in te semitae in corde eius 7transeuntes in valle fletus fontem ponent eam 8benedictione quoque amicietur doctor ibunt de fortitudine in fortitudinem parebunt apud Deum in Sion 9Domine Deus exercituum exaudi orationem meam ausculta Deus Iacob semper 10clipeus noster vide Deus et adtende faciem christi tui 11quoniam melior est dies in atriis tuis super milia elegi abiectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis impietatis 12quia sol et scutum Dominus Deus gratiam et gloriam dabit Dominus 13nec prohibebit bonum ab his qui ambulant in perfectione Domine exercituum beatus homo qui confidet in te
Copyright information for Vulgate_HebPs